

Liber Deuteronomii*
Caput 2: Versus 9
Filiis Loth tradidi.Ar metropolis est Moabitarum, super ripam torrentis Arnon: olim possessa a gente veterrima Emim, postea retenta a filiis Loth, id est Moabitis, subversis accolis. Haec ostenditur hodie in vertice montis, torrens vero per abrupta descendens, in mare Mortuum fluit.Arinterpretatursuscitavit; Emim,id est terribiles: hi sunt daemones, qui lites suscitant, et contentiones, et tela nequitiae parant contra fideles.Enacimquoque de stirpeEnacprocreati, et gigantibus proceritate aequati, secundum nomen suum significant daemones, nam monile collo sublimi interpretantur. Superbiae enim fastu elati omnem militiae suae paraturam ascribunt propriae virtuti, et ideo illis facile cedunt, qui in virtute Dei confidunt, et cum Psalmista dicunt:Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem[Psal. 117.].